Psalmus 41 (enumeratione Graeca psalmus 40 dictus) libri Psalmorum verbis "Beatus qui intelligit" (vel intellegit) incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. PSALMUS. David" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista de certiduine divini auxilii canit et sanationem a Deo precatur.[1]
Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Quum David manu Dei graviter afflictus, iniquis se multorum iudiciis premi videret, acsi iam aeterno exitio devotus esset atque addictus: contra hanc tentationem spei consolatione se munit. Conqueritur interea partim de crudelitate, partim de perfidia hostium suorum. Et quanquam agnoscit de suis peccatis iustam sumi poenam, eorum tamen malitiam accusat, quod hominem bene meritum improbe vexarent. Postremo gratulationem attexit, quod servatus fuerit Dei gratia.[2]